Hľadaný výraz: Mt 22,1-14, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Et respondens Iesus dixit ite rum in parabolis eis dicens: 2 “ Simile factum est regnum caelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo. 3 Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire. 4 Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. 5 Illi autem neglexerunt et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam; 6 reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia affectos occiderunt. 7 Rex autem iratus est et, missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit. 8 Tunc ait servis suis: “Nuptiae quidem paratae sunt, sed qui invitati erant, non fuerunt digni; 9 ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”. 10 Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. 11 Intravit autem rex, ut videret discumbentes, et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali 12 et ait illi: “Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem?”. At ille obmutuit. 13 Tunc dixit rex ministris: “Ligate pedes eius et manus et mittite eum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. 14 Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ”.

1

mail   print   facebook   twitter